fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas
qui dixit matri suae mille centum argenteos quos
separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego
habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus
Domino
reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et
vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus
et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi
reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et
dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque
conflatile quod fuit in domo Micha
qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac
therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius
filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos
in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque
quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione
eius eratque ipse Levites et habitabat ibi
egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit
ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte
Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha
interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum
de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi
esse perspexero
mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos
daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem
duplicem et quae ad victum necessaria sunt
adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus
de filiis
implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum
sacerdotem
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti
levitici generis sacerdotem